- VALLUS
- VALLUSapud Spartian. Severo, c. 22. Post murum aut vallum missum in Britannia: murus cespititius est, Graecis recentioribus βωλερὸς seu βωληρὸς ad verbum, vide Nicetam, l. 2. βῶλος enim cespes. Unde Bolever Gallorum, Salmas. Not. ad d. l. Proprie vero vallos Romani dixêre stipites ac cippos, quibus castra muniebantur, non acutos modo, sed et bifurcos. Nam, ut est apud Suidam, Graevi vallo ac aggeri conficiendo eos vallos seligere solebant, in quibus circumcirca multi magnique rami enati eslent: Romani autem, qui δύο κεραίας ἢ τρεῖς ἔχουσιν,qui bicornes essent aut tricornes, quomodo bisurcos aut trium, aut cum plurimum quatuor ramorum vallos fuisse, ait Livius, l. 33. Virg. l. 1. Georg. v. 264.Exacuunt alii vallos furcasque bicornes.Et l. 2. Georg. v. 25.Quadrifidasque sudes et acutô robore vallos.Atque ex his fustibus vallum fiebat, docente Serviô ad l. 9. Aen v. 146. Idque hôc modô, ut Caesar habet, de Bello Gall. l. 7. c. 73. Truncis arborum, aut admodum firmis ramis abscissis, atque horum dolabratis, et praeacutis cacuminibus, perpetuae fossae quinos pedes altae ducebantur. Huc illi stipites demissi, et ab infimo revincti, ne revellt possent, ab ramis eminebant. Quint erant ordines coniuncti inter se, atque implicati, quo qui intraverant, se ipsos acutissimis vallis induebant. Hos Cippos appellabant. Ante hos obliquis ordinibus in quincuncem dispositis, scrobes trium in altitudinem pedum sodiebantur, paullatim angustiore ad summum fastigiô. Huc teretes stipites feminis crassitudine ab summo praeacuti et praeusti demittebantur, ita ut non amplius quatuor digitis ex terra eminerent. Aliam valli descriptionem habes, apud Bedam, Histor. Eccles. l. 1. c. 5. In cuiusmodi summo vallo stans Imperator paludatus, tamquam castrorum ac valli praeses, exhibetur, in tribus aereis nummis, Licinii, Constantini et Constantini Iunioris Augg, in quibus habentur quatuor cantherii quatuor aliis oppositi, in quorum superiori divaricatione Imperator visitur, cum Inser. VIRT. EXERC. Vide Car. du Fresne, Dissertat. de infer. aevi Numismatibus, num. 56. plura vero de Vallis Romanorum, apud Salmas. ubi supra, Casp. Barthium, Animadversion. ad Papinium. l. 10. Theb. v. 513. ubi inter alia, pallicium. vallum palis munitum, aggestâ desuper terrâ, dictum fuisle, ex vetere Scholiaste notat, Freinshemium ad Curtium, l. 8. c. 11. Alios, ut et supra, vocibus Charax, Sudatum etc. Origo voci a varus, quod palus proprie est in summ furcillatus, et figuram literae V. retinens. Vide infra. Alias et valllus, diminutivum est a vannus, unde evallare, pro evannare, seu foras eicere, apud Pomponium, qua de re vide pluscula apud Salmas. eundem, ad Solin. p. 1285. Hinc Vallaris Corona, de qua retro dictum. Alia notio vocis apud Auctonrem, Panegyrici ad Pison. est, ubi de latrunculorum ludo.——— fracta prorumpat in agmina mandra,Clausaque deiecto populetur moenia vallôHic enim locus est seu sedes in tabula, in quibus velut clusi tenentur latrunculi, adeoque idem, quod capsus, earcer, mandra, septum, sudis, Graece πόλις, χαράκωμα etc. Vide hîc passim, et Salmas. iterum ad Proculum Flav. Vopisci, c. 13.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.